monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 72, 4
Ad summam illud dici potest, quod in regno David Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, vixerit David, regnante iam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnaverit annis quadraginta, quos sine parente regnavit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos vitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum volumen, et invenies, quod Ozias rex Iuda postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius eius Ioathan imperium rexerit, iudicaveritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui : et tamen post mortem illius, cum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnaverit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Ioathae filius, Ezechiae pater fuerit . Audivi quemadmodum Hebraeum huiuscemodi narrare fabulam iuxta Prophetiam Isaiae, quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: 'Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem' : hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi voluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed vel seditionibus populi, vel quibusdam interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum eius fuisse dilatum.